Ave Praetoren Senatoren und Bürger Roms

Ave Senatoren... Römer... Bürger Roms!!!

Hach, war det scheeen!!😛

Also, bei der Rede hätte ich mich beim Durchlesen am liebsten selber als Senator wiedergewählt!😀

Na ja, ´mal gucken, was die so hören wollten.

Na denn, frohes Schaffen!!

Zephyr
 
Ich fürchte nach meiner Anklage muss der arme Gaius mit den Mietzekatzen im Collosseum spielen. War eine ganz witzige Klausur. Man wurde ja geradezu aufgefordert so richtig vom Leder zu ziehen 😱) Mir hats auch Spass gemacht - zumidest bis das Ergebnis da ist.

In diesem Sinne.

Ave imperator! Morituri te salutant.

Philipp
 
Hab mal nen Auszug aus der Komplettlösung besorgt...

Quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae tempore videtur. Inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae, vobisque periculosa, quae non modo apud populum Romanum, sed etiam apud exteras nationes, omnium sermone percrebruit: his iudiciis quae nunc sunt, pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari. Nunc, in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, [reus] in iudicium adductus est [C. Verres], homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. Huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et expectatione populi Romani, actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. Adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus, possetis; depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labem atque perniciem provinciae Siciliae. De quo si vos vere ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea, quae in vobis remanere debet, haerebit; sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tam adsequar, ut iudicium potius rei publicae, quam aut reus iudicibus, aut accusator reo, defuisse videatur. Equidem, ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque repulerim; numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum, neque tanto opere pertimui, ut nunc in ipso iudicio. Neque tantum me exspectatio accusationis meae, concursusque tantae multitudinis (quibus ego rebus vehementissime perturbor) commovet, quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio, facere conatur: qui ita dictitat, eis esse metuendum, qui quod ipsis solis satis esset surripuissent; se tantum eripuisse, ut id multis satis esse possit; nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit. Quod si quam audax est ad conandum, tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset. Verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est. Nam, ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici, perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. Semel, ait, se in vita pertimuisse, tum cum primum a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti, sed vetere ac diuturna flagraret, tum, ad iudicium corrumpendum, tempus alienum offenderet. Itaque, cum ego diem in Siciliam inquirendi perexiguam postulavissem, invenit iste, qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem potularet, — non ut is idem conficeret diligentia et industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem pervenit; ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii, ut omnium populorum privatorumque literas iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset, hominem ab isto quaesitum esse, non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret.
Nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. Intellegit me ita paratum atque instructum in iudicium venire, ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium, sua furta atque flagitia defixurus sim. Videt senatores multos esse testis audaciae suae; videt multos equites Romanos frequentis praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis iniurias fecerit. Videt etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes, cum publicis auctoritatibus convenisse. Quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse: sese (id quod difficillimum fuerit) tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis devitaret. Quod si non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio, aut in alicuius eloquentia aut gratia, spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia conligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium, ut arbitratu eius deligeretur ex senatu, qui reus fieret; qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret. Quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat, facile perspicio. Quam ob rem vero se confidat aliquid perficere posse, hoc praetore, et hoc consilio, intellegere non possum. Unum illud intellego (quod populus Romanus in reiectione iudicum iudicavit), ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia constitueret; hoc erepto praesidio, ut nullam sibi rem adiumento fore arbitraretur.
Etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia, quae istius vitam, tot vitiis flagitiisque convictam, iampridem omnium voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere? Cuius ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura [primus gradus honoris] quid aliud habet in se, nisi [Cn. Carbonem spoliatum] a quaestore suo pecunia publica nudatum et proditum consulem? desertum exercitum? relictam proviciam? sortis necessitudinem religionemque violatam? Cuius legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae: quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depopulatus est, tum cum [in Cn. Dolabellam] suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium; cum eum, cui et legatus et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit. Cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio; simul in iure dicundo, bonorum possessionumque, contra omnium instituta, addictio et condonatio.
Iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta et indicia in provincia Sicilia; quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit; vix autem per multos annos, innocentisque praetores, aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur. Hoc praetore, Siculi neque suas leges, neque nostra senatus consulta, neque communia iura tenuerunt. Tantum quisque habet in Sicilia, quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit, aut satietati superfuit.
Nulla res per triennium, nisi ad nutum istius, iudicata est: nulla res cuiusquam tam patria atque avita fuit, quae non ab eo, imperio istius, abiudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae; socii fidelissimi in hostium numero existimati; cives Romani servilem in modum cruciati et necati; homines nocentissimi propter pecunias iudicio liberati; honestissimi atque integerrimi, absentes rei facti, indicta causa damnati et eiecti; portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae; nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati; classes optimae atque opportunissimae, cum magna ignominia populi Romani, amissae et perditae. Idem iste praetor monumenta antiquissima, partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit, nudavitque omnia. Neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit; sed etiam delubra omnia, sanctissimis religionibus consecrata, depeculatus est. Deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. In stupris vero et flagitiis, nefarias eius libidines commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando augere nolo, quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum est.
At enim haec ita commissa sunt ab isto, ut non cognita sint ab hominibus? Hominem arbitror esse neminem qui nomen istius audierit, quin facta quoque eius nefaria commemorare possit; ut mihi magis timendum sit, ne multa crimina praetermittere, quam ne qua in istum fingere, existimer. Neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea, quae scit, mecum recognoscere.
Quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat. Non id agit, ut alicuius eloquentiam mihi opponat; non gratia, non auctoritate cuiusquam, non potentia nititur. Simulat his se rebus confidere, sed video quid agat (neque enim agit ocultissime); proponit inania mihi nobilitatis, hoc est, hominum adrogantium, nomina; qui non tam me impediunt quod nobiles sunt, quam adiuvant quod noti sunt. Simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quiddam iam diu machinetur.
Quam spem nunc habeat in manibus, et quid moliatur, breviter iam, iudices, vobis exponam: sed prius, ut ab initio res ab eo constituta sit, quaeso, cognoscite. Ut primum e provincia rediit, redemptio est huius iudici facta grandi pecunia. ...
 
Jetzt hoff ich nur, dass Du die Lösung so auch gestern geschrieben hast.

*g* Ich stell mir gerade die Augen des Korrektors bzw. des Profs vor, wenn so eine Klausur eintrudeln würde. Und dann die Erklärung der Stilmittel natürlich auch noch in Latein 😀.

Zumindest kann so einem Klausurenschreiber nicht unterstellt werden, dass er sich nicht vollumfänglich mit dem römischen Kontext beschäftigt hätte.
 
Ich hab grad in die PO geguckt und da steht es zumindest nicht drin. Aber vielleicht gilt dann ja das VwVfG - Amtsprache Deutsch. Aber da will ich eigentlich gar nicht so genau drüber nachdenken, denn Verwaltungsrecht ist seit Montag hoffentlich Geschichte.

Ich hab mir übrigens gerade mal die Übersetzung von Ciceros Rede durchgelesen. Nicht schlecht - da kann ich nicht so ganz mithalten. Wenigstens tauchen in meinem geschrieben Text keine "ähs" auf 😉 Hoffe das wird als deutliche Verbesserung positiv gewertet...
 
Ich habe mir ´mal die Klausurbesprechung zu Gemüte geführt.
Nach der Besprechung habe ich mich gefragt,ob ich eine Strafrechtsklausur mit rechtsgeschichtlichen Elementen schreiben sollte oder eine Rhetorikklausur. Außerdem Frage ich mich bei dem Erwartungshorizont, der dort ´runtergebetet worden ist und den Vorüberlegungen, die man machen sollte, wieviel Stunden oder Tage wir für die Lösung der Klausur hatten.
:ironie:
Da bin ich ja wirklich froh, dass meine Klausur einen offensichtlich gnädigen Korrektor gefunden hat und ich die Klausur bestanden habe.
Also ich glaube, dass ich höchstens die Hälfte der dort aufgeführten Anforderungen mit meiner Klausurlösung erfüllt habe.
Vielleicht haben sie aber ihre Lösungsanforderungen auch nicht so ernst genommen.🙄

Ein etwas ratloser😕

zephyr
 
Strafrecht oder Rhetorik

Das geht mir ähnlich.
Hatte nicht mal ein StGB mit 😛 und hab Strafrecht vor (gefühlt) vielen, vielen Semestern geschrieben.
Die gestellten Anforderungen erfülle ich auch keinesfalls, aber meine 1,7 sagt da irgentwie was anderes 🙂
Das verstehe nun einer ???

Gruß
 
Oben